Главное меню
Мы солидарны с Украиной. Узнайте здесь, как можно поддержать Украину.

Latina

Автор Евгений, марта 29, 2004, 14:24

0 Пользователи и 3 гостей просматривают эту тему.

Квас

Цитата: Demetrius от марта  7, 2011, 20:17
Hoc lexicon Musselii estne?

Ita nōn arbitror. Musseliī lexicon ante annī 1917 reī pūblicae commūtātiōnem editus est et ad gymnasiōrum discipulōs dēstinābātur. Dē recentiōribus ēditiōnibus nīl nōvī. Exstat in interrēte lexicon ā Поляшев (nī fallor) cōnfectum:
http://linguaeterna.com/ru/lex.php
quod pessimum esse cēnseō: ad ūnumquodque vōcābulum Rossicum plūrēs Latīna pertinent, sed nūllae annotātiōnēs explānant quod ēligendum est.
Пишите письма! :)

Квас

Цитата: Demetrius от марта  7, 2011, 20:23
Цитировать
ЦитироватьInter classicās operās Caesaris «Commentāriī» simplicissimī aestimantur. Eōsne jam lēgistī?
Audivi de Commentarii, sed nescio, ubi possum hi extrahere. In «Project Gutenberg» paulae solae partes sunt. :о

Potius ūtere ēditiōne quae commentāriōs continet. Mihi quidem haec vīsū maximē placuit:
http://www.archive.org/details/caesarsgallicwa00danigoog
Пишите письма! :)

Квас

Пишите письма! :)

Demetrius

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 20:29
Musseliī lexicon ante annī 1917 reī pūblicae commūtātiōnem editus est et ad gymnasiōrum discipulōs dēstinābātur. Dē recentiōribus ēditiōnibus nīl nōvī.
Ah, jam egeo hoc lexicone!
;D Sed nunc non possum id extrahere.

Die Mercurii Minscum iam, et tunc connexio interretialis bona habebo. Nunc possum interrete per telephono solo utor.

Цитата: QuasusExstat in interrēte lexicon ā Поляшев (nī fallor) cōnfectum:
http://linguaeterna.com/ru/lex.php
Hoc demum lexicon habeo. :)

Цитировать...quod pessimum esse cēnseō: ad ūnumquodque vōcābulum Rossicum plūrēs Latīna pertinent, sed nūllae annotātiōnēs explānant quod ēligendum est.
Non credo hoc difficultatem esse, si semper verba secundum Дворецкий recenseo possim.

Квас

Цитата: Demetrius от марта  7, 2011, 20:49
Цитировать
Цитировать...quod pessimum esse cēnseō: ad ūnumquodque vōcābulum Rossicum plūrēs Latīna pertinent, sed nūllae annotātiōnēs explānant quod ēligendum est.
Non credo hoc difficultatem esse, si semper verba secundum Дворецкий recenseo possim.

Rēctē dīcis, cum hoc modus operandī labōriōsior videātur. Musseliī lexicon in uztranslations invēnī, ubi singulīs imāginibus praebētur. Ego autem PDF cōnfēcī. Id jam in interrēte onerābō ut dētrahere possīs quandō libeat.
Пишите письма! :)

Alexandra A

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 20:29
reī pūblicae commūtātiōnem

Reî pûblicae commûtâtiô?

Commûtâtiô reî pûblicae nômine "Imperium Russicum?"

An Magnam Revolûtiônem Sociâlisticam Octôbrem 1917 intuêris?

Et quô modo verbum "revolûtiônizâre" reddere prôpônis?

e.g.

The USS *Barb* Revolutionizes Submarine Warfare in World War II.
Nâvis Statoûnitênsis *Barb* Bellum Submarînum in Bellô Orbis II Revolûtiônizat.
taximagulus segouax caius iulius kent 25 august 55 before the common era
marcus tullius quintus tullius arpinum 6 may 51 before the common era

Demetrius

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 20:56
Rēctē dīcis, cum hoc modus operandī labōriōsior videātur.
Censeo ut quinque verba in GoldenDic invenire facilium sit(est?), quam unum in PDF aut in imaginibus.

Pro "Copious and Critical English-Latin Lexicon" scripsi scenarium testale (? сценарий оболочки, shell script), quod aperit mihi dictionarium in pagina neccessaria (±5 paginae ;D). Sed id nihilominus molestum censeo.

Цитата: QuasusMusseliī lexicon in uztranslations invēnī, ubi singulīs imāginibus praebētur. Ego autem PDF cōnfēcī. Id jam in interrēte onerābō ut dētrahere possīs quandō libeat.
Gratias ago, sed forma mihi non valet (не имеет значения?). Possum PDF ex imaginibus quislubet facere, si velim. ;D

Квас

Цитата: Alexandra A от марта  7, 2011, 20:57
Цитата: Квас от Сегодня в 21:29
Цитироватьreī pūblicae commūtātiōnem
Reî pûblicae commûtâtiô?

Commûtâtiô reî pûblicae nômine "Imperium Russicum?"

An Magnam Revolûtiônem Sociâlisticam Octôbrem 1917 intuêris?

Ita est. :yes:

Vōx revolūtiōnis in linguā Latīnā cum exstet, ad rem pūblicam commutandam nīl pertinet, sed conversiōnem sīgnificat: «animārum revolūtiō» (cum animae dē corpore in corpus migrant) vel «sīderum revolūtiō».

Цитата: Alexandra A от марта  7, 2011, 20:57
Et quô modo verbum "revolûtiônizâre" reddere prôpônis?

e.g.

The USS *Barb* Revolutionizes Submarine Warfare in World War II.
Nâvis Statoûnitênsis *Barb* bellum submarînum in Bellô Orbis II revolûtiônizat.


Verbum revolūtiōnizāre nōn exstat. Dā veniam, sed quod scrīpsistī суржик est, seu sermō commixtus ejusdem generis atque, exemplī grātiā, in Ucrainā in ūsū est: ibi enim vōcēs Russicae corrumpuntur ut Ucrainicīs similēs fīant. Latīnitās ad istum modum corrupta Mediō Aevō dīvulgata erat, ut arbitror.

Ecce versiō melior:

Cum Bellum omnium gentium alterum agerētur, Cīvitātium Foederātārum nāvis «Barb» rem mīlitārem submarīnam commūtāvit.

Ut alibi dīxī, Cīvitātēs Foederātae Americānae est nōmen illīus cīvitātis quī annō 1835 jam erat in ūsū; nesciō quam ob rem id rejiciās.
Bellum omnium gentium alterum est bellī nōmen quod exemplī grātiā in «Rēgulō» (« Le petit prince ») ūsūrpātur.
submarīnus cum sit verbum recēns, ā Traupman tamen probātus est; necnōn aptum vidētur.
«Commutari dicunt etiam ea, quæ in aliam formam vel faciem vertuntur, quæque absona vel dissimilia fiunt ab his, quæ fuerunt.» (Forcellini)
Пишите письма! :)

Квас

Цитата: Demetrius от марта  7, 2011, 21:30
Pro "Copious and Critical English-Latin Lexicon" scripsi scenarium testale (? сценарий оболочки, shell script), qui aperit mihi dictionarium in pagina neccessaria (±5 paginae ;D). Sed id nihilominus molestum censeo.

Ego autem scrīptum cōnfēcī quod in pāginā exāctā lexicon aperit, eōque perlibenter fruor. 8-) Necesse est verbōrum indicem habēre ut quidvīs faciās. Accipe sī vīs.
Пишите письма! :)

Квас

Dā veniam, suprā nōn dē «Lexicon», sed dē «Dictionary» scrīpsī. Hoc est glōssārium recentius et melius quam illud sī auctōrī crēdāmus. :) Ecce in //archive.org:
http://www.archive.org/details/copiouscriticale00smit
Пишите письма! :)

Квас

Cēterum, sī cujus rēfert, ipsum scrīptum praebēbō. Equidem Acrobat Reader ūtor, sed ad quodlibet vīsendī īnstrūmentum scrīptum accomodāre possum.
Пишите письма! :)

Demetrius

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 21:43
Ego autem scrīptum cōnfēcī quod in pāginā exāctā lexicon aperit, eōque perlibenter fruor. 8-) Necesse est verbōrum indicem habēre ut quidvīs faciās. Accipe sī vīs.
Gratiam maximam ago!

Index meus QVINTVPLO minor fuit. Nunc mihi id supplere non necesse est. :)

Nescivi glossarii versionem recentiorem existare, eam extraham.

Demetrius

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 22:00
Cēterum, sī cujus rēfert, ipsum scrīptum praebēbō. Equidem Acrobat Reader ūtor, sed ad quodlibet vīsendī īnstrūmentum scrīptum accomodāre possum.
Qua lingua programmationis usus es?

Meum scriptum in Unicibus solis operari potest... et in mystou cygwin. (mystou? Gen. sg. nominis "mystēs", ut Bhudh ejus nomen litteris Graecis scribit. Graeca nomina declinare difficile.)

Квас

Цитата: Demetrius от марта  7, 2011, 22:27
Цитата: Квас от Сегодня в 23:00
ЦитироватьCēterum, sī cujus rēfert, ipsum scrīptum praebēbō. Equidem Acrobat Reader ūtor, sed ad quodlibet vīsendī īnstrūmentum scrīptum accomodāre possum.
Qua lingua programmationis usus es?

AutoHotkey, ut nunc soleō. Scrīptum ad Windows aptum est. Fenestella appāret in quā vōcābula īnscrībō. Eōdem modō aliīs lexicīs ūtor, velut Forcellini etc.

myst-um crēdō hōc modō dēclīnārī:
ὁ Μύστης
τοῦ Μύστου
τῷ Μύστῃ
τὸν Μύστην
ὦ Μύστα!
:D
Cēterum, dē graecīs vōcibus nōn sum certus. Ipse saepe ūtor nōmine lexicī idque tamquam verbum Latīnum dēclīnō, nōminātīvō accūsātīvōque singulāris exceptīs; sed minimē certus sum num rēctē agam. ;D

Пишите письма! :)

Demetrius

Vae, litteras Graecas nunc videre non possum, video quadros solos... :x

Квас

Dē cygwin modo in Vicipaediā lēgī, quod cūriōsitātem mihi excitāvit.
Пишите письма! :)

Ellidi

Цитата: Квас от марта  7, 2011, 20:16
Inter classicās operās Caesaris «Commentāriī» simplicissimī aestimantur.
Audeo profiteri, me valde operis Sexti Propertii inter classicas operas delectari. Insupra nuper encyclicas quasdam Gregorii XVI et Pii IX lego.

Quamquam catholicam Ecclesiam non exsequor, aspicio contumaciam ardoremque, quibus novatores modernistosque ((wiki/de) Modernismus_(Katholizismus)) in encyclicis Gregorii ac Pii refutantur et condemnantur. Scire enim volo causas cladis catholicae Ecclesiae allatae, qua Secundo Concilio Vaticano taeterrima flagitia novatorum illorum vincentium in Ecclesiam proruperunt et adhuc excrescunt, sed pontificato hodierni papae censeo aliqua ipsorum flagitiorum lentius dimanare, e. g. linguis vulgaribus Concilio illo obtrusis interdictio linguae Latinae nuper Benedicto revocata est (wiki/ru) Summorum_Pontificum . Clades novatorum factiosorumque me propemodum usquequaque laetificat, ac si hora nunc potestatis tenebrarum esset. :)
Suum quoque castitas mentis dispendium patitur, quia nonnunquam mens concupiscentiae telo configitur per carnis speciem, quam exterius contemplatur. («A. de C. S.», c. XI)

Ellidi

Dilecti Domini,
Vobis scripta quaepiam latina legere curantibus, quorum scriptorum litteras desumitis? Potius classicorum sive Medii Aevi?

Num paene nemini scripta quaedam Romanae Ecclesiae placent?

Qui Latine discitis, edocete me de operibus saepe peragratis in academiis. Suntne opera scriptorum antiquorum, sive opera Medii Aevi etiam ostendi possunt, Augustini, Bernardi Clarae Vallensis?

Ego maxime opere Bernardi Clarae Vallensis De contemptu mundi delector, scripto medio XII saeculi.

Цитата: Bernardus Clarae Vallensis от
Hora novissima, tempora pessima sunt - vigilemus.

...

Turba theatrica, turba phrenetica, quo properatis?
Quo rea pectora, quo rea corpora praecipitatis?
Quid, rogo, spernitis ante requiritis ire retrorsum?
Perdita gens satis, ad scelus os datis, ad bona dorsum.

Censeo, iuventutem ipsos praeclaros versus legentem a semita virtutum ac veritatis desciscere non posse. Insupra censeo, versus ipsos ad nostram aetatem pertinere (turba phrenetica, quo properatis). Quomodo arbitramini, dilecti Domini: licetne iuventutem  versus similes ad diligendas virtutes, et ad eam ex corruptionis flagitiorumque interminatione eripiendam docere? Peragranturne satis opera Medii Aevi?
Suum quoque castitas mentis dispendium patitur, quia nonnunquam mens concupiscentiae telo configitur per carnis speciem, quam exterius contemplatur. («A. de C. S.», c. XI)

Алексей Гринь

肏! Τίς πέπορδε;

Ellidi

Цитата: Алексей Гринь от марта 19, 2011, 23:56
Offtop
πεντεκαίδεκα σελίδες :( φεῦ
Verba ipsa Graeca non intellexi. φεῦ - Francogallice hélas, Theodisce weh? πεντεκαίδεκα - πεντε = 5? δεκα = 10? Quid sonat σελίδες ? Efflagito interpretationem a quolibet.
Suum quoque castitas mentis dispendium patitur, quia nonnunquam mens concupiscentiae telo configitur per carnis speciem, quam exterius contemplatur. («A. de C. S.», c. XI)

Квас

πεντεκαίδεκα = 15

Dē disceptātiōnis quīndecim pāginīs agitur, ut arbitror.

Ἀκίνητος ὢν ὁ ἀὴρ ἀεὶ θερμαίνεται. (Āēr immōbilis semper calefit.)
Пишите письма! :)

Алексей Гринь

Цитата: Квас от марта 20, 2011, 00:22
Ἀκίνητος ὢν ὁ ἀὴρ ἀεὶ θερμαίνεται.
λώλ

Цитата: Ellidi от марта 20, 2011, 00:03
φεῦ - Francogallice hélas, Theodisce weh?
ῥωσσιστί ох

Цитата: Ellidi от марта 20, 2011, 00:03
Quid sonat σελίδες ?
p... paaa.... pagin... pagines? paginae. Πεντεκαίδεκα μὲν σελίδας καταγεγράφατε, τὸ δὲ ἑλληνικὸν θέμα οὐδενὶ μέλει :'(
肏! Τίς πέπορδε;

Алексей Гринь

ΑΛΩΣΙΣ
OCCUPATIO


HIC THREDUS ΝΥΝ ΤΗ ΕΛΛΑΔΙ BELONGIT
肏! Τίς πέπορδε;

Bhudh

Пиши, что думаешь, но думай, что пишешь.
MONEŌ ERGŌ MANEŌ.
Waheeba dokin ʔebi naha.
«каждый пост в интернете имеет коэффициент бреда» © Невский чукчо

Квас

Graecōrum occupātiōnī mē subjiciō. :) Difficilius sit tamen linguam commūnem praeter Rossicam invenīre: tū, Alexī, fortasse melius intellegis Latīnē quam scrībis, ego autem Graecē nōnnisi pauca vōcēs sciō. Scin, linguae Francogallicae exercendae causā lēctitō librum quī «Vetus lingua Graeca» īnscrībitur. Ad linguās enim exercendās haud parum prōdest est ea legere quae maximē dēlectant.

Ut tē, optimē Alexī, oblectem, ecce nova sententia:
Ἐν τῇ παλαίστρᾳ ὁ παιδοτρίβης διατελεῖ σκοπῶν τοὺς νέους ἀθλητὰς ἀσκούμενους.
(In palaestrā magister perget īnspicere juvenēs āthlētās sē exercentēs.)

Nōs autem quī Graecē nescīmus, tentēmus tamen verba illa in Latīnum convertere, glōssāria enim Graeco-Latīna nōn dēsunt. Ēn repperī:
μέλω cūrae sum, cordī sum.
οὐδενία vānitās
Putō igitur Alexiō dolēre quod nōn habet cum quibus Graecē commūnicētur.

Spoiler: То же по-русски ⇓⇓⇓
Пишите письма! :)

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
Проверка:
Оставьте это поле пустым:
Наберите символы, которые изображены на картинке
Прослушать / Запросить другое изображение

Наберите символы, которые изображены на картинке:

√36:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр