Цитата: Таму от ноября 22, 2009, 20:02
Quod ad urbem supra memoratam Madjar attinet, haut equidem abnuerim, nomen hoc illi Madjarorum causa impositum fuisse. Sed quibus tandem argumentis evincitur, aut Madjaros non esse Ungros, aut oppidum illud conditum fuisse a Madjaris? Gens vaga, in tentoriis degens, litterarum rudis, artium liberalium ignarissima numquid vel mente concipere vel animo agitare popuit tanta molimina, captum & vires barbarorum longe superantia? Verisimile est, eos urbem hanc, cui, ut ego auguror, olim a Persis conditae aliud nomen fuerat, armis expugnatam tenuisse, nomenque eius iure victoriae commutasse, ipsos auten contentos fuis tentoriis habitandam illam veteribus incolis concessisse.
Страница создана за 0.083 сек. Запросов: 21.