ЦитироватьHis generalĭter cognĭtis et incipientĭbus nobis exponĕre jura popŭli Romāni ita maxĭme videntur posse tradi commodissĭme, si primo levi ac simplĭci, post deinde diligentissĭmā atque exactissĭmā interpretatiōne singŭla tradantur. Alioquin si statim ab initio rudem adhuc et infirmum anĭmum studiōsi mulitudĭne ac varietāte rerum oneraverĭmus, duōrum altĕrum aut desertōrem studiōrum efficiēmus aut cum magno labōre ejus saepe etiam cum diffidentiā, quae plerumque juvĕnes avertit, serius ad id perducēmus, ad quod leniōre viā ductus sine magno labōre et sine ullā diffidentiā maturius perdūci potuisset.
Страница создана за 0.031 сек. Запросов: 20.