Цитата: gasyoun от февраля 11, 2015, 20:57
Секрат -> Сократ
Цитата: Georgos Therapon от ноября 30, 2014, 16:15
Non est denigratus oculos antimonii pulvere, ut nigros habens oculos a natura
Тот, кому глаза застлала чернотой пыль антимонии, не таков, как тот, у
кого черные от природы глаза)
ЦитироватьPlinii aetate Romanis foeminis tanta erat decoris affectatio, ut tingerentur oculi quoque. Valebat in eam rem stibium vel antimonium.
ЦитироватьЗачернивший глаза порошком сурьмы не таков, как имеющий черные от природы глаза.
Цитата: gasyoun от ноября 29, 2014, 11:53
vere approbantur
Цитироватьvero approbantur.
ЦитироватьДунс Скот: «Verbum autem exterius est signum rei et non intellectionis» («Ordinatio» (Пролог) I, 27, 1).
ЦитироватьОн же: «Facta transmutatione in re, secundum quod existit, non fit transmutatio in significatione vocis, cuius causa ponitur, quia res non significatur ut existit sed ut intelligitur per ipsam speciem intelligibilem. ... Concedendum quod destructo signato destruitur signum, sed licet res destruatur ut existit non tamen res ut intelligatur nec ut est signata destruitur» («Quaest. in periherm.» DI, 545 sgg.)
ЦитироватьУильям Оккам: «Item repraesentatum debet esse prius cognitum; aliter repraesentans nunquam duceret in cognitionem repraesentati tamquam in simile. Exemplum: statua Herculis nunquam duceret me in cognitionem Herculis nisi prius vidissem Herculem; nec aliter possem scire utrum statua sit sibi similis aut non. Sed secundum ponentes speciem, species est aliquid praevium omni actui intelligendi objectum, igitur non potest poni propter repraesentationem objecti» (Quaest. in II Sent. Reportatio, 12-13)
ЦитироватьОн же: «Sicut per istam 'Homo est animal' denotatur quod Sortes vere est animal. ... Per istam autem 'homo est nomen' denotatur quod haec vox 'homo' est nomen ... Similiter per istam 'album est animal', denotatur quod illa res, quae est alba, sit animal, ita quod haec sit vera: 'Hoc est animal', demonstrando illam rem, quae est alba et propter hoc pro illa re subjectum supponit... Nam per istam: 'Sortes est albus' denotatur, quod Sortes est illa res, quae habet albedinem, et ideo praedicatum supponit pro ista re, quae habet albedinem... Et ideo si in ista 'Hic est angelus', subjectum et praedicatum supponant pro eodem, propositio erit vera. Et ideo non denotatur, quod hic habeat angelitatem... sed denotatur, quod hic sit vere angelus... Similiter etiam per tales propositiones: 'Sortes est homo', 'Sortes est animal'... denotatur quod Sortes vere est homo et vere est animal... Denotatur quod est aliqua res, pro qua stat vel supponit hoc praedicatum 'homo' et hoc praedicatum 'animal'» («Summa» (Сумма логики), II, 2).
ЦитироватьОккам: «Aliter accipitur appellare pro termino exigere vel denotare seipsum debere suam propriam formam»
Цитировать«Ad res designandas impositae»
ЦитироватьАбеляр: «Manifestum est eos (=Garmundus) velle vocabula non omnia illa significare quae nominant, sed ea tantum quae definite designant, ut animal substantiam animatam sensibilem aut ut album albedinem, quae semper in ipsis denotantur».
ЦитироватьФома: «Non enim potest esse quod significent immediate ipsas res, ut ex ipso modo significandi apparet: significat enim hoc nomen homo naturam humanam in abstractione a singularibus. Unde non potest esse quod significet immediate hominem singularem... Ideo necesse fuit Aristoteli dicere quod voces significant intellectus conceptiones immediate et eis mediantibus res» («De int.» I, ii, 15).
ЦитироватьПетр Испанский: «Suppositio vero est acceptio termini substantivi pro aliquo. Differunt autem suppositio et significatio, quia significatio est per impositionem vocis ad rem significandam, suppositio vero est acceptio ipsius termini iam significanti rem pro aliquo... Quare significatio prior est suppositione» («Tractatus» VI, 3)
ЦитироватьПетр Испанский: «Differt autem appellatio a suppositione et a significatione, quia appellatio est tantum de re existente, sed significatio et suppositio tam de re existente quam non exixtente» («Tractatus» X, 1).
ЦитироватьРоджер Бэкон: Когда мы говорим об отдельных вещах «certum est inquirenti quod facta impositione soli rei extra animam, impossibile est (quod) vox significet speciem rei tamquam signum datum ab anima et signifìcativum ad placitum, quia vox significativa ad placitum non significat nisi per impositionem et institutione»
ЦитироватьРудольф Глабер: «Horret denique referre que tunc generi humano corruptiones acciderunt. Heu proh dolor! quod olim raro audiri contigerit, tunc rabida inedies compulit vorari ab hominibus humanas carnes. Arripiebantur autem viantes a se prevalentibus membratimque dividebantur igneque decocti vorabantur. Multi quoque de loco ad locum famem fugiendo pergentes hospiciis recepti noctuque iugulati, quibus suscepti sunt in cibum fuerunt. Plerique vero, pomo ostenso vel ovo pueris, ad remota circumventos trucidatosque devoraverunt. Corpora defunctorum in locis plurimis ab humo evulsa nihilominus fami subvenerunt. Que denique rabiei insanies in tantum excrevit, ut tutius moraretur solitarium absque raptore genus pecudum quam hominum. Nam veluti iam in usum devenire deberet carnes humanas comedi, quidam decoctas detulit venundandas in forum Trenorchii, ac si fuissent alicuius pecudis. Qui deprehensus crimen flagitii non negavit, deinde artatus loris igne crematus est. Carnem autem illam humo absconsam alter effodiens noctu comedit. Pari modo et ille igne combustus est». (Rodolfo il Glabro, Historiarum Libri (Книги истории), IV, 9-10, ed. G.Cavallo e G.Orlandi. Milano: Valla-Mondadori 1989).
ЦитироватьФома Аквинский: «ut Plato dicit, sermo ad hoc datus est nobis ut cognoscamus voluntatis indicia» («De veritate» (Об истине) 9, 4,7)
ЦитироватьОн же: «Nihil est enim aliud loqui ad alterum, quam conceptum mentis alteri manifestare» («Summa theologiae», I 107, 1).
ЦитироватьИсидор Севильский: «quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluja in novissima syllaba sonat».
ЦитироватьФома: «Secundum autem diversificantur gradus prophetiae quantum ad expressionem signorum imaginabilium quibus veritas intelligibilis exprimitur. Et quia signa maxime expressa intelligibilis veritatis sunt verba, ideo altior gradus prophetiae videtur quando propheta audit verba exprimentia intelligibilem veritatem... In quibus etiam signis tanto videtur prophetia esse altior, quanto signa sunt magis expressa» («Summa Th.», II-II, 74,4)
ЦитироватьПоинсот: «Non potest intellectus directe ferri ad haec objecta prout modificata illis materialibus conditionibus, quae singularizant, sed prout ab illis abstrahit».
ЦитироватьПоинсот: «singulare non impeditur intelligi, quia singulare, sed quia materiale, quia nihil intelligitur nisi immaterialiter»
ЦитироватьМайстер Экхарт: «nihil tam distans a quolibet quam ejus oppositum. Deus autem et creatura opponuntur, ut unum et innumeratum opponuntur numero et numerato et numerabili» («In Sapietiam» (К мудрости), VII, 14).
ЦитироватьАнсельм Кентерберийский: «Satis mihi probasti grammaticum non significare hominem... Ante dicebas grammaticum significare hominem scientem grammaticam... (sed)... sufficienter prabatum est grammaticum non esse appellativum grammaticae sed hominis, nec esse significativum hominis sed grammaticae» («De Grammatico» (О грамматике), 4.30 sgg.)
Цитировать«Si enim plures aliae sint ipsius differentiae constitutivae quae omnes in nomine corporis intelligi dicantur, non totam corporis sententiam haec definitio tenet, sicut enim nec hominis definitio animal rationale et mortale vel animal gressibile bipes. Sicut enim hominis nomen omnium differentiarum suarum determinativum sit, omnes in ipso oportet intelligi; non tamen omnes in definitione ipsius poni convenit propter vitium superfluae locutionis... Cum autem et bipes et gressibilis et perceptibilis disciplinae ac multae quoque formae fortasse aliae hominis sint differentiae, quae omnes in nomine hominis determinari dicantur... apparet hominis sententiam in definitionem ipsius totam non claudi sed secundum quamdam partem constitutionis suae ipsum definiri. Sufficiunt itaque ad definiendum quae non sufficiunt ad constituendum».
ЦитироватьБеат Лиебанский: «Sed quaestio oritur, quomodo haec quattuor animalia et in medio throni et in circuitu throni plena oculis ante et retro scribuntur, nisi pro locis spiritaliter intelligantur. Quod si localiter secundum litteram intellecta fuerint, errorem faciunt.. Iam enim supra dixerat in medio throni sedentem Christum et per circuitum throni seniores: nunc autem dicit in medio throni animalia et per circuitum throni eadem animalia. Sed si aurem cordis adponitis, haec omnia cognoscitis esse spiritalia, quia solum de capite dixit et membris. Thronum enim graece dicitur, latine sella interpretatur, quem hic aliquando sedem, aliquando thronum dicit, ubi Christus sedeat. Hic thronus ecclesia est, supra quam Christum sedere dicitur. Et haec animalia, que dicit in medio throni et in circuitu throni, eadem esse animalia, id est, in medio eclesiae evangelia et per circuitum ostendit mixta esse et unum omnia». (Commentarius III, S 281-282, B 467-468).
ЦитироватьГуго Сен-Викторский: «Longitudo domus est longanimitas boni operis in exilio hujus peregrinationis. Latitudo est charitas... celsitudo altitudinis est spes de praemio aeternae retributionis» (гл. XVLI, PL 176,1118).
ЦитироватьОн же: «Incipit tractatus de Apocalipsin Iohannis in explanatione sua a multis doctoribus et probatissimis viris illustribus, diverso quidem stilo, sed non diversa fide interpretatus, ubi de Christo et ecclesia et de antichristo et eius signis primissime recognoscas».
ЦитироватьАдсон из Монтье-ан-Дер: «Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo precesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos novimus esse. Quicumque enim, sive laicus, sive canonicus, sive etiam monachus, contra iusticiam vivit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister satane est. Sed iam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico ex proprio sensu excogito vel fìngo, [at] in libris diligenter relegendo hec omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentem: 'Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita'. Sicut enim serpens in via sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et veneno sue malicie occidat. Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidam dicunt, de sola virgine. Sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex virtute diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus venit et eam sua virtute obumbravit et divinitate replevit, ut de Spirito sancto conciperet et quod nasceretur divinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Unde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in novissimo perdetur. Ecce audistis, qualiter nascatur. Audite etiam locum, ubi nasci debeat. Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi previdit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babilonie. In hac enim civitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur. Et in civitatibus Bethsaida et Gorozaim nutriri et conservari dicitur, quibus civitatibus Dominus in evangelio improperat, dicens: Ve tibi, Bethsaida, ve tibi, Corozaim. Habebit autem Antichristus magos, malefìcos, divinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indivisi. Deinde Hierosolimam veniens, omnes christianos, quos ad se convertere non poterit, per varia tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit». («De ortu et tempore Antichristi» (О происхождении и временах Антихриста), PL. 101, 1289-1293).
ЦитироватьПсевдо-Марсилий Ингенский: «Est tamen sciendum quod ad cuiuslibet vocis prolationem principaliter duo instrumenta naturalia sunt necessaria, scilicet pulmo et vocalis arteria. Ex isto patet quod latratus canum etiam est sonus vox et quando arguitur 'tamen non fit cum intentione aliquid significandi' respondetur negando assumptum. Neque oportet quod omnes intelligant illum latratum, sed sufficit quod illi intelligant qui sciunt proprietatem et habitudinem canum. Nam latratus canum uni significat gaudium, alteri autem iram» («Commentum emendatum et correctum in primum et quartum tractatus Petri Hyspani Et super tractatibus Marsilij de Suppositionibus, ampliationibus, appellationibus et consequentiis». Hagenau 1495, s. p.; reprint Frankfurt: Minerva 1967, come «Commentum in primum et quartum tractatum Petri Hispani» (Комментарий к первому и четвертому трактату Петра Испанского).
ЦитироватьФома Аквинский «Quaestio disputata de potentia» (Вопрос о потенции, разобранный в дискуссии) . VI, 5: «Ad tertium dicendum, quod locutio canum, et alia huiusmodi quae Simon Magus faciebat, potuerunt fieri per illusionem, et non per effectus veritatem. Si tamen per eflectus veritatem hoc fierent, nullum sequitur inconveniens, quia non dabat cani daemon virtutem loquendi, sicut datur mutis per miraculum, sed ipsemet per aliquem motum localem sonum formabat, litteratae et articulatae vocis similitudinem et modum habentem; per hunc autem modum etiam asina Balaam intelligitur fuisse locuta («Numeri», XXII, 28), Angelo tamen bono operante».
Цитировать«Accepimus a quibusdam, quod cum quis latratum canis vult cohibere ne illi sit impedimento in quibusdam peragendis (quod maxime amantibus ad amantes accedentibus nocere solet et furibus nocturnis) itaque cor canis edat, quamvis dicunt quidam quod potatum praestantius est; ideo ustum redigatur in pulverem et deglutiatur, quoniam latratum canis comprimet; quod furibus et amantibus dimittimus credendum».
Цитировать«Dicebat Bernardus Carnotensis nos esse quasi nanos gigantium humeris insidentes, ut possimus plura eis et in remotiora videre, non utique proprii visus acumine aut eminentia corporis sed quia in altum subvehimur et extollimur magnitudine gigantes» (J. di Salisbury, Metalogicon 3,4).
ЦитироватьБеда: «Dominus qui agnus est innocenter moriendo, leo quoque factus est mortem fortiter evincendo»
ЦитироватьБеат Лиебанский: «Inde ergo Ecclesia per duodecim tribus Israhel in duodenario numero est constituta, quod est unus dies. Et quia dies viginti quatuor horarum in die et nocte spatiis terminatur et unus dies nuncupatur, ita lex ante adventum solum patriarchis et profetis fulgebat, in ceteris verum nox erat» (Commentarius III, S 271, B 450)
ЦитироватьРоджер Бэкон: «Vocum alia significativa, alia non significativa. Non significativa est per quam nichil auditui representatur, ut «bubo» etc.; vox significativa est per quam omne animal interpretatur aliquid omni vel alicui sue speciei – omne vero animal potest hoc facere, quia natura non dedit ei vocem ociosam. Et hoc possumus videre manifeste, quia gallina aliter garrit cura pullis suis quando invitat eos ad escam et quando docet eos cavere a milvo. Bruta autem animalia interpretantur omni individuo sue speciei, ut asinus omni asino, leo omni leoni, sed homo non interpretatur omni homini, sed alicui, quia Gallicus Gallico, Graecus Graeco, Latinus Latino et hec solum. Nullum eciam animal interpretatur alicui individuo alterius speciei nisi inproprie, adminus per suam vocem propriam nichil interpretatur nisi eis qui sunt de sua specie, tamen si ex industria et assuetudine possit aliquod animal uti voce alterius, ut pica voce hominis, potest aliquo modo inproprie et non naturaliter significare alii quam sue speciei ut homini; et forte quamvis homo possit aliquid comprehendere per vocem pice, non tamen est illa vox proprie significativa, cum non fit a pica sub intentione significandi, et quamvis homo possit aliquid apprehendere per talem vocem, pica tamen pice nihil significat per illam. Similiter cantus galli nichil proprie nobis significat tamquam vox significativa, set gallum cantare significat nobis horas, sicut rubor in mane significat nobis pluviam. Vocum significativarum alia significativa ad placitum, alia naturaliter. Vox significativa naturaliter est que ordinatur ad significandum, ut gemitus infirmorum et omnis vox ferarum vel sonus. Vox significativa ad placitum est que ex institutione humana aliquid significat» («Opera hactenus inedita R. Baconi» (Труды Роджера Бэкона, не бывшие изданными до сих пор), fase. XV, ed. R. Steele. Oxhnii: Clarendon Press 1940, pp. 233, 20. 234, 13).
ЦитироватьФома Аквинский: «et haec sibi invicem significent per aliquas naturales voces, sicut leo per rugitum et canis per latratum»
ЦитироватьОн же: «Interiectiones omnes sunt mediae inter istas voces nunc dictas scilicet: significativae naturaliter et inter voces plene significantes ad placitum... Interiectiones enim imperfecte significant ad placitum et parum significant per modum conceptus propter quod vicinantur vocibus illis quae solum per modum affectus subiecti significant cuiusmodi sunt gemitus et cetera quae facta sunt. Gemitus enim et suspiria et huiusmodi naturaliter et per modum solius affectus excitantis animam intellectivam significant, quae per interiectiones gemendi et dolendi et suspirandi et admirandi et huiusmodi significantur per modum conceptus, licet imperfecti» («De signis» I, 9, ed. Fredborg et al, p. 4).
ЦитироватьПсевдо-Килуордби: «Ad hoc dicendum quod diversae sunt scientiae de signis. Signorum enim quaedam significant aliquid ex institutione et quaedam signifìcant naturaliter ut effectus generaliter sive sit convertibilis sive non convertibilis cum sua causa est signum suae causae. Quod patet tam in genere naturae quam in genere moris. In genere naturae fumus est signum ignis non convertibile et defectus luminis sive eclipsis a corpore luminoso est signum interpositionis tenebrosis corporis. Similiter in genere moris delectatio, quae est in operationibus, est signum habitus voluntarii, sicut dicit Philosophus in secundo Ethicorum ubi dicit quod oportet signa facere habituum delectationem vel tristitiam in operationibus. Et sic patet quod effectus generaliter est signum suae causae. Unde Philosophus primo Posteriorum demonstrationes factas per effectum vocat syllogismos per signa in illa parte: «Quoniam autem ex necessitate sunt circa unumquodque». Secundum quorundam expositionem signorum vero quae significant ex institutione quaedam sunt instituta ad significandum tantum, quaedam sunt instituta ad signifìcandum et sanctificandum. Signa ultimo modo sunt signa legis divinae de quibus nihil ad praesens. Quae autem sunt instituta ad signifìcandum tantum quaedam sunt voces de quibus dicit Philosophus quod sunt notae passionum... Et de talibus signis est scientia rationalis quia rationis est componere partes vocis et ordinare et ad signifìcandum instituere, non naturae vel moris, ut postea patebit. Quaedam autem sunt res ut signa metaphysica (?) sicut sunt gestus et nutus corporei, circuli et imaginationes de quibus nihil ad praesens» (См. «Roberti Kilwardby quod fertur Commenti super Priscianum maiorem Extracta», ed. K.M. Fredborg et al. Cahiers de l'Inst. du M. A. Grec et Latin 15, 1975, pp. 3-4).
Страница создана за 0.088 сек. Запросов: 23.