Главное меню
Мы солидарны с Украиной. Узнайте здесь, как можно поддержать Украину.

Erasmus, Colloquia familiaria

Автор Квас, мая 25, 2012, 21:28

0 Пользователи и 1 гость просматривают эту тему.

Квас

DOMESTICA CŌNFĀBULĀTIŌ

Persōnae.

PETRUS, MIDA puer, JODOCUS.

Pe. Heus, heus puer. Nēmōn' hūc prōdit?
Mi. Hic opīnor effringet forēs. Familiārem oportet esse. Ō lepidum caput.  Quid adfers, mī Petre?
Pe. Mē ipsum.
Mi. Nae tū rem haud magnī pretiī hūc attulistī.
Pe. Atquī magnō cōnstitī patrī meō.
Mi. Crēdō plūris, quam revēndī possīs.
Pe. Cēterum Jodocus estne domī?
Mi. Incertus sum; sed vīsam.
Pe. Quīn tū potius abī, et rogā ipsum an velit nunc esse domī.
Mi. Abī tū potius, sīsque tibi ipsī Mercurius.
Pe. Heus Jodoce, num es domī?
Jo. Nōn sum.
Pe. Impudēns, nōn ego audiō tē loquentem?
Jo. Immō tū impudentior. Nūper ancillae tuae crēdidī, tē nōn esse domī, et tū nōn crēdis mihi ipsī?
Pe. Aequum dīcis, pār parī relātum.
Jo. Equidem ut nōn omnibus dormiō, ita nōn omnibus sum domī. Tibi posthāc semper erō.
Pe. Sed tū mihi vidēre cochleae vītam agere.
Jo. Quī sīc?
Pe. Quia perpetuō domī latitās, nec usquam prōrēpis. Nōn secus, atque claudus sūtor, jūgiter domī dēsidēs. Tū tibi domī situm contrahis.
Jo. Est quod agam domī; forīs nihil est negōtiī; et sī quid esset, tamen hoc caelum mē diēs aliquot ā pūblicō cohibuisset.
Pe. At nunc sūdum est, et invītat ad deambulandum. Vidē, ut blandītur.
Jo. Sī prōdeambulāre lubet, nōn recūsō.
Pe. Plānē vidētur hōc ūtendum caelō.
Jo. Ascīscendus est ūnus aut alter congerrō.
Pe. Fīet, modo dīcās, quōs velīs.
Jo. Quid sī Hugōnem?
Pe. Haud multum interest inter Hugōnem et nūgōnem.
Jo. Age, placet.
Pe. Quid sī Alardum?
Jo. Homō minimē mūtus est. Quod auribus dīminūtum est, linguā pēnsat.
Pe. Sī vidētur, Naevium adjungēmus.
Jo. Sī quidem dabitur illīus cōpia, nunquam erit fābulārum inopia. Placent cōnfābulōnēs; superest, ut locum dispiciās amoenum.
Pe. Ego vērō tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec prātōrum smaragdinum virōrem, nec fontium vīvās scatebrās dēsīderābis. Dīcēs dignam Mūsīs sēdem.
Jo. Magnificē pollicēris.
Pe. Nimium affīxus es librīs. Nimium assidēs librīs. Immodicō studiō tē ipsum mācerās.
Jo. Mālim studiō macrēscere, quam amōre.
Pe. At nōn ideō vīvimus, ut studeāmus: sed ideō studēmus, ut suāviter vīvāmus.
Jo. Mihi vērō vel immorī chartīs dulcē est.
Pe. Equidem immorārī probō, immorī nōn probō. Ecquid voluptātī fuit haec deambulātiō?
Jo. Mē quidem vehementer oblectāvit.

oportet interdum refertur ad conjectūram, item ad probābilem, aut necessāriam rērum cōnsecūtiōnem
opīnor вводное слово
ō lepidum caput! милейший!
afferre est nūntiāre
atquī propriō et strīctō sēnsū in dialogīs, cum quis alterī adversātur
vīsō, vīsī, vīsum, vīsere пойти/прийти посмотреть
quīn (potius) indeed, in fact: particula quīn auget ac vehementer affirmat
aequum dīcis справедливо. Aequus est quī sē aequāliter cum omnibus habet et dē rēbus pōnitur prō rēctō, jūstō, convenientī, decentī, honestō.
pār parī relātum в расчёте (~Ter.); referre speciātim est reddere, pecūniam dēbitam solvere
prōrēpō, psī, ptum, ere выползать (в т. ч. об улитке)
nōn secus ac/atque/quam точно как
jūgiter всё время, непрерывно
dēsideō, sēdī, -, ēre idem quod sedeō, ōtiōsus sedeō, moror; adeōque saepe habet in sē ōtiī quoque et nihil agendī significātiōnem.
situs, ūs m. одряхление; trānsfertur etiam ad squālōrem corporis ex neglēctō cultū aut morbō aut inopiā.
contrahō dē morbīs
pūblicum est locus pūblicus, pūblica lūx, cōnspectus hominum
sūdus, a, um est serēnus et siccus, clear and bright (of the sky, weather, etc)
deambulō est sūrsum (rūrsum?) prōrsum ambulō, ut fit valētūdinis, aut animī causā; ambulō ad lassitūdinem ūsque.
prōdeambulō prōdeō deambulātum, forās deambulō
blandīrī trānslātē pōnitur dē inānimīs et abstractīs, quae grāta et jūcunda videntur ac nōs quōdammodō alliciunt atque invītant.
vidē ut blandītur vidē: (esp. in commands or questions, introducing indirectly expressed exclamations, or questions, sts. w. anticipatory obj.) To see, observe (how, what, etc.) (w. ut + ind./subj.) (OLD uideo 10)
lubet/libet = placet
ascīscī, ascīvī, ascītum, ere принять в компанию
congerrō, ōnis m.: sunt congerrōnēs sodālēs familiāriter convīventēs, et nūgīs ineptiīsque tempus simul terentēs, collūsōrēs
nūgō nūgātor, nūgāx
siquidem, sī quidem est quoniam, quandōquidem, quippe, etenim; (as a strong conditional) if it is really possible that
cōpia, ae f. facilities to approach a person, admission or access
cōnfābulōnēs: в словарях отсутствует
dispiciō, spēxī, spectum, ere est aliquid per obscūritātem vidēre; per metaphoram pōnitur prō cōnsīderāre, exāmināre
viror, ōris m. зелень (растений)
scatebra ēruptiō aquae scaturientis, et ipse locus, ubi ērumpit; бурление
sēdēs, is f. saepe est locus quīlibet, ubi quis morātur, habitat, residet, ut domus, patria, regiō
mācerō 1 истощать, изнурять
macrēscō, cruī, -, ere macer fiō; худеть, тощать
suāviter est dulcē, jūcundē
immorior, mortuus sum, morī est in aliquō locō morī
immoror 1 est moram trahere in aliquō locō
probō est idem ac meō jūdiciō probum seu rēctum esse jūdicō, admittō, approbō, laudō



ANNOTĀTIŌNĒS

ancillae tuae crēdidī respicit ad Cicerōnis nārrātiōnem dē Enniō et Nāsīcā librō dē ōrātōrē alterō. Verba ejus haec sunt: Nāsīca, cum ad poētam Ennium vēnisset, eīque ab ōstiō quaerentī Ennium, ancilla dīxisset: domī nōn esse; Nāsīca sēnsit illam dominī jussū dīxisse, et illum intus esse. Paucīs post diēbus, cum ad Nāsīcam vēnisset Ennius, et eum ā jānuā quaereret, exclāmat Nāsīca, sē domī nōn esse. Tum Ennius, quid? ego nōn cōgnōscō vōcem, inquit, tuam? Hīc Nāsīca: Homō es impudēns: ego cum tē quaererem, ancillae tuae crēdidī, tē domī nōn esse: tū mihi nōn crēdis ipsī? Valdē rīdentur, quae ā prūdentibus, quasi per dissimulātiōnem nōn intelligendī, subabsurdē falsēque dīcuntur.
nōn omnibus dormiō Nōn omnibus dormīre dīcuntur, quī nōn omnibus īnserviunt neque per omnia gerunt mōrem. Adagium hinc nātum. Cum Galba quispiam Maecēnātem accēpisset convīviō, sentīretque jam ē nūtibus, illum uxōris amōre captum, sēnsim dīmīsit caput, perinde quasi dormīret. At cum intereā famulus ad mēnsam accēdēns vīnum clam tolleret: ibi jam vigil et oculātus, Infēlīx, inquit: an nesciēbās, mē sōlī Maecēnātī dormīre?
cochleae vītam agere dīcuntur quī parvō contentī ā pūblicīs negōtiīs abstinent.
atque claudus sūtor Plautīnum est.
Пишите письма! :)

Квас

Делал себе пометки, когда разбирал. Решил выложить в целях, так сказать, популяризации. Может представлять интерес для уровня интермидият.

Издание: http://books.google.ru/books?id=OGUYAAAAYAAJ  Оттуда же примечания (annotātiōnēs). Использованные словари: Форчеллини, оксфордский, Дворецкий.

Может, ещё что-нибудь буду выкладывать.
Пишите письма! :)

Georgos Therapon

Замечательный материал, Quase! Очень важную и интересную работу Вы начали - публикацию с комментариями столь важного латинского источника. Теперь осталось добавить перевод - и можно защищать текст копирайтом.

Квас

Спасибо. :) «Публикация с комментариями» — это, конечно, громко сказано. Делаю для себя и буду рад, если кому-то окажется полезным.
Пишите письма! :)

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
Проверка:
Оставьте это поле пустым:
Наберите символы, которые изображены на картинке
Прослушать / Запросить другое изображение

Наберите символы, которые изображены на картинке:

√36:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр