Главное меню
Мы солидарны с Украиной. Узнайте здесь, как можно поддержать Украину.

De gerundiis

Автор klauss, мая 11, 2012, 10:57

0 Пользователи и 1 гость просматривают эту тему.

klauss

Grammatica Latina Philippi Melanchthonis,
Syntaxis, Seu de constructione libellus eiusdem.
De periodis.
De quantitate syllabarum.
Parisiis.
Ex officina Roberti Stephani.
M. D. XXX IX 

Pagina 131
Adsciscunt autem gerundia casus verborum ἀναλογικῶς, vt, Gratia salutandi amicos, domum redi. Sed Latini eandem sententiam efferunt per participium; vt, Gratia salutandorum amicorum, domum venio. Et, Ad speculandam arcem missus est eques, pro, ad speculandum arcem. Et, salutandi amicos.
Et hic rixantur Grammatici, vtrum gerudia recipiant casus: an sit gerundium, Salutandorum amicorum, domum venio. Rectius autem est, meo iudicio, & ad captum puerilem accommodatius, docere quod gerundia fiant participia, quando non regunt casus suorum verborum. Cum dico, salutandi amicos: salutandi, hic gerundium est, significationis activae: quia regit casum verbi actiui, sicut Saluto amicos. Cum dico Salutandorum amicorum, hic Salutandorum participium est passiuae significationis.

klauss

Grammatica Latina Sergii Sobolevskii. M. CM. XXXX. VIII. Mosquae.
Genitivi et Ablativi casus gerundia cum Accusativo casu nominis interdum non fiunt participia, ut, Efferor studio patres vestros videndi (Cic. Senec. 83) ; et, Germanis neque consilii habendi neque arma capiendi spatium datum est (Caes. B.G. 4, 14, 2) ; et, Homines ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dando Cic. Lig. 38). In nothing do men more nearly approach the gods, than in giving health to men.

Быстрый ответ

Обратите внимание: данное сообщение не будет отображаться, пока модератор не одобрит его.

Имя:
Имейл:
Проверка:
Оставьте это поле пустым:
Наберите символы, которые изображены на картинке
Прослушать / Запросить другое изображение

Наберите символы, которые изображены на картинке:

√36:
ALT+S — отправить
ALT+P — предварительный просмотр